MAGIDAE

MAGIDAE
MAGIDAE
Graece μάγιδαι, memoratae Plinio l. 33. c. 11. Mox additum argentum in angulis, lineasque per commissuras, tympana vero se iuvene appellata stateras, et lances, quas antiqui Magidas appellaverant: exponuntur Cael. Rhodig. Antiq. Lect. l. 8. c. 15. mensae, quae ponuntur tollunturque. Sed diserte Plinius vasa potoria vult esse, eademque quae tympana: Id est, quae tympanum referrent, parva et cava, sine fundo ac auribus, quibus quod usus esset Midias, utpote mollibus et parum castrensibus, convitium ei faciendi occasionem Demosthenes arripuit, apud Athenaeum Dipnosoph. l. 11. Memit earum quoque Pollux Ono.
mast. l. 6. c. 10. et l. eôd. c. 5. Item Paulus IC. l. 36. ff. de condict. indeb. Servus cuiusdam, insciente dominô, magidem commodavit, is cui commodaverat, pignori eam posuit et fugit, etc. Vide Thom. Demposter. Paralipom. in Ioann. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 30.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • POCULUM — I. POCULUM primo vola fuit, quod Diogenes non erubuit didicisse, a quodam, quem cavâ manu exceptam auqam oriadmovere vidit, abiectô hinc vasculo suô potoriô, tamquam supellectile non necessariâ, eius simplicitatem in posterum imitaturus. Verum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”